Hľadaný výraz: Mt 27,62-66, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
62 Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum 63 dicentes: “ Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. 64 Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore ”. 65 Ait illis Pilatus: “ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ”. 66 Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.

1

mail   print   facebook   twitter